- PATENA
- PATENAColumellae l. 12. c. 43. vas latum definitur: a patendo, quod patula sit, Walafr. Straboni de Rebus Eccl. c. 24. in genere, idem cum patina, cum qua non raro confunditur: quemadmodum Apenarii pro Apinarii, Apeva pro Apinis, Catena pro Catina urbe. Legula pro ligula, saepe libri exhibent. Sic apud Treb. Pollionem in Claudio, c. 17. ubi habet, Patinam argenteam bederatam librarum viginti et trium, monet Gruterus, ex Palatino codice. legendum, Patenam argenti hedraciam. Quom edo et vetus Editio legit: raroque aliter scriptum reperias in libris vetustis. Patina in vet. Glossario quidem scribitur: sed ex serie et ordine literarum patet, Auctorem Glossarum Patenam posuisse, ubi hodie Patina in editionibus legitur. Sic enim ordo est, Patefacit, Patenae, Paternum: et paulo infra, Patera, Patescit, Patena: atque ita etiam scriptum est in codice magnae verustatis. qui in Bibliotheca est P. Puteani, Salmas. ad Pollionem. loc. cit. In specie, in Ecclesia Romana vas ita dicitur Ecclesiae ministeriis dicatum, cuius usus olim in oblatione Corporis Dominici fuit, et iam est; Λισκοκάλυμμα Germano Patriarch. In Theor. Δισκοποτήριον Nicetae et Auctori Descriptionis S. Sophiae. Meminit eius Anastasius in Nicolao: Patenam ex auro purissimo misit Michael Imp. eum diversis lapidibus pretiosis. Exstantque in Ord. Rom. orationes ad benedictionem Patenae, quae ibi appellatur, Vasculum in quo Eucharistia reconditur. In Liturgia S. Iacobi, Discus appellatur; cuiusmodi patenam argenteam Petri Chrysologi, in cuius medio Altare delineatum sit, cum cruce et agno, hisque in circuitu verbis.Quem plebs tunc cara Crucis iam fixit in ara:in Imolensi Ecclesia hodieque conservari, contendit Car. Macer. Apud eundem antiquitus in Missa Acolythus sustinebat patenam velô obtectam, uti hodie Subdiaconus manu dextrâ facit: quae oeremonia in Missa defunctorum omittitur. In Missis veroprivatis, patina sub corporali absconditur etc. quae quid significent, vide apud ipsum in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.